Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
Dolorem existimo maxumum malorum omnium.
Etiamne maius quam dedecus?1
Non audeo id dicere equidem,2 et me pudet tam cito
de sententia esse deiectum.
Magis esset3 pudendum, si in sententia permaneres.
quid enim minus est dignum4 quam tibi peius quicquam videri dedecore flagitio turpitudine? quae ut
effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro
adpetendus5 subeundus excipiendus dolor? [p. 287]
Ita prorsus existimo.6 quare ne sit sane7 summum
malum dolor, malum certe est.
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de
doloris terrore deieceris?8
1 decus X corr. K2RcVc
2 equidem Ha. quidem (id quidem dicere We.)
3 esse X corr. K2Rc?Vc)
4 minus est indignum K1 minus te dignum V (te in r. Vc)
5 app. KV2?
6 non ultro ... 287,1 existimo Char. GL. I 211,24 (sed sub. et exc. d. est) non om. V1 add.2
7 sane om. K
8 deiceris V1 deieceris K sed alt. e del.2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.